Quintus jam annus transierat et transtulit Josue locum castrorum in Silo, et ibidem transtulit tabernaculum, cum omni ornatu suo, pro loci opportunitate. Et inde processit in Sichem cum omni populo, et constituit in monte Hebal altare Domino de lapidibus impolitis, obtulitque super eo holocausta et pacifica. Scripsitque super illud Deuteronomium, quod quidam intelligunt mandata tantum Deuteronomii. Posuitque mediam partem populi sui super montem Hebal cum sacerdotibus et Levitis, aliamque mediam in montem Garizim cum Sacerdotibus et Levitis. Et acclamaverunt sibi alternatim benedictiones, et maledictiones, sicut mandaverat illis Moyses. Porro Josephus tradidit, maledicta, et benedicta in altari conscripta, reliquisse. Quo facto redierunt Silo. Concessit autem Josue tribu Juda montana ad meridiem, quae jam acquisierant; sed nondum sorte tradidit. Ephraim quoque concessit montana ad aquilonem, inter utrumque mediam tribum Manasse collocans. His tribubus commisit terram, aliis in castris manentibus, tum quia bellicosae erant, tum quia digniores. Sciebat enim inde regnum esse promissum, et Manasse et Ephraim benedixisse Jacob pro beneficio Joseph patris eorum. Sed ipse quoque Josue Ephraita erat, dedit autem Ephraim extra sortem aliorum agrum Sichem, quem dederat Jacob singulariter Joseph filio suo, et sepelivit in eo ossa Joseph. Hieronymus tamen testatur se vidisse in Sichem sepulcra aliorum undecim patriarcharum; et credibile est quod quaeque tribus suum patriarcham retulit in suam sortem.